Thanatopsis

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

"Thanatopsis" (Graece thanatos 'mors' + opsis ('visus') est poema a Gulielmo Cullen Bryant poeta Civitatum Foederatarum compositum.

Prospectus[recensere | fontem recensere]

Titulus saepe convertus est "Meditation upon Death" ('Meditatio mortis'). Bryant plurimum poematis anno 1811 composuit, anno suae aetatis septimo decimo, et textus primum anno 1817 a North American Review prolatus est. Bryant versus praefationis et conclusionis anno 1821 addidit.

Acceptio critica[recensere | fontem recensere]

Ricardus Henricus Dana, editor consociatus apud North American Review, ob manifestum versuum ingenium aetatemque poetae, primum suam auctoritatem dubitavit, alii editori dicens, "Nemo, cis Atlanticum, tales versus conscribere potest."[1]

"Thanatopsis" manet index magni momenti in litteraria Civitatum Foederatarum historia. Anno 1821, retractatum est poema, librum Thanatopsis and Other Poems ('Thanatopsis et alia poemata') ducens, qui a multis habitus primus maior poesis Americanae liber. Nihilominus, per primum quinquennium, poetae solum $14.92 meruit.[2] Thomas Holley Chivers, poeta et iudex litterarius, qui saepe alios scriptores poemata furari postulabat, dixit solam rem quae Bryant umquam scripsit quae poesis appellari potest esse "Thanatopsis," quod versibus ex Hispanico furatus est."[3][4]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Anglice "No one, on this side of the Atlantic, is capable of writing such verses."
  2. Dana Gioia, "Longfellow in the Aftermath of Modernism," in The Columbia History of American Poetry, ed. Jay Parini (Novi Eboraci: Columbia University Press, 1993, ISBN 0-231-07836-6), 74–75.
  3. Anglice: "[the only thing Bryant] ever wrote that may be called Poetry is 'Thanatopsis,' which he stole line for line from the Spanish."
  4. Edd Winfield Parks, Ante-Bellum Southern Literary Critics (Athenis Georgiae: University of Georgia Press, 1962), 175.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Bryant, William Cullen. 1874. Thanatopsis. (A Poem). Novi Eboraci: D. Appleton.
  • Cavitch, Max. 2007. American Elegy: The Poetry of Mourning from the Puritans to Whitman. University of Minnesota Press. ISBN 0-8166-4893-X.
  • Willis, Connie. 1988. Ado. Asimov's Science Fiction.
Stipula Haec stipula ad litteras spectat. Amplifica, si potes!