Latinitas nondum censa

Testamentum Shakesperii

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Testamentum Gulielmi Shakesperii (Archiva Nationalia Britannica)

Testamentum Shakesperii, scilicet Gulielmi Shakesperii poëtae scaenici Anglici, ipse registrandum attestandumque curavit die 25 Martii 1616 (moriturus est die 23 Aprilis eiusdem anni). Testamentum hodie apud Archiva Nationalia Britannica ostentatur, siglo PROB 1/4. Titulus sic Latine exprimitur: "Vicesimo Quinto die Januarii Martii Anno Regni Domini nostri Jacobi nunc Regis Angliae etc decimo quarto & Scotie xlixo Annoque Domini 1616 Testamentum Willemi Shackspeare registretur"; ea quae sequitur Anglice conscribuntur. Maiorem partem rerum pecuniarumque Susanna filia maiori natu reliquit ut ad filios suos futuros transmitteret; libras 300 filia minori natu Iuditha, nec plures; mulieri Annae Hathaway my second best bed ("lectum meum alterum").

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • E. A. J. Honigmann, Susan Brock, edd., Playhouse wills 1558-1642. Mancunii, 1993


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.