Jump to content

Tengri

E Vicipaedia

Tengri (lingua Turcica antiqua: ; Turcica hodierna: Tanrı; proto-Turcica: *teŋri / *taŋrɨ; mongolica scriptura: ᠲᠨᠭᠷᠢ, Tngri; mongolica hodierna: Тэнгэр, Tenger) est unum ex nominibus primo numini gentium Turcicorum antiquorum (Xiongnu, Hunnorum, Bulgarorum) atque Mongolorum (Xianbei).

Adoratio Tengri nuncupatur Tengrismus. Primi di in Tengrismo Pater Caelus (Tengri/Tenger Etseg) et Mater Terra (Eje/Gazar Eej) sunt. Implicat autem shamanismum, animismum, totemismum atque cultum maiorum vel progenitorum.