Synodus Caesaris Borili (1211)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Synodus Caesaris Borili Trinovi in Bulgaria die 11 Februarii 1211 acta est, praesidibus Caesare Borilo et primas Basilio I, praecipue ad haeresim Bogomilorum exstirpandam.

Synodicon Caesaris Borili[recensere | fontem recensere]

Synodicon Caesaris Borili, eodem anno Graece composita et mox Slavonice versa, originem et praecepta religionis Bogomilorum describit. Textus Graecus deperditus est; versio Slavonica in libro uno saeculo XIV manu scripto servatur.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Editiones Synodici
  • Държава и църква през ХIII век; Преписка на българите с папа Инокентий III; Синодик на цар Борил (Serdicae, 1999) pp. 55-88, 97-105
  • I. Božilov, A. Totomanova, I. Biljarski, Борилов синодик: издание и превод. Serdicae: ПАМ, 2011
  • M. G. Popruženko, Синодик цара Борила. Serdicae, 1928 Textus apud archive.org
Historica et critica
  • Dmitri Obolensky, The Bogomils: a study in Balkan neo-Manichaeism (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1948) pp. 235-250
  • Gerhard Podskalsky, Theologische Literatur des Mittelalters in Bulgarien und Serbien 815-1459 (Monaci: Beck, 2000. ISBN 3-406-45024-5) pp. 247ff.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]