Super Smash Bros. Brawl

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Signis "Super Smash Brothers".

Super Smash Bros. Brawl (Iaponice: 大乱闘スマッシュブラザーズX; Latine fere Magnum Proelium Effringentes Fratres X) est tertius ludus electronicus in serie ludorum pugnationis. Hic ludus a Sora, Game Arts, et aliis factus Nintendoque editus est, et plures pugnatores a ludis senioribus et paucos novos pugnatores aggregat. Praetera, hic est ludus primus qui "third-party" pugnatoribus utitur.[1]

Modus Ludendi[recensere | fontem recensere]

Sicut maiores eius, hic ludus modo pugnandi quod absimile aliis ludis pugnandi est utitur. Delegentes a pugnatoribus multis, luditores pugnatores alios oppugnare et eos extra fines scaenae eicere conantur. Hoc botona quaedam in gubernatore Gamecube an Nintendo Wii premendo et radia analoga movendo factum est. Ut pugnator icitur, laesio eius gradu a 0% ascendit, et facilius de scaena deicitur; laesio modo ad 999% ascendere potest. Si pugnator tandem a scaena deicatur, "vitam" unam amittat, et victor forsan praemia acquirit.[2]

Pugnatores compositionibus botonum utentes oppugnare possunt, et sicut in maioribus, "Impetus Effrigentes", qui magis vim impetibus habent percutiunt.[3] Etiam, pugnatores res capiunt, quae a rebus normalibus (gladiis, clavis, et bombis) quidem ad res inanis a Nintendo (fungum magnum, pilam Pokemon, et malleum aureum) discrepat. Est in hoc ludo "Pilum Effrigente", quod, si fractum sit, fractori materiam potissimam pugnatores relictos a scaena abieciendi dat.[4]

Ludus ludi in modo "Group" an modo "Solo" potest.

Pugnatores Ludi Potentes[recensere | fontem recensere]

In hoc ludo a 35 pugnatoribus delegas. Plerique hi pugnatores a seriebus Nintendo sunt. Series "Super Mario Brotheres", "Legend of Zelda", "Pokemon", "Mother" sive "Earthbound", et multa cetera pugnatores qui hic sunt habent. Pauci pugnatores novi hoc ludo sunt. Lucas Ness, item a serie "Mother", iungit, Ikeque Marth, ambo a serie "Fire Emblem", sequitur. Sonic et Solid Snake primi pugnatores in hac serie qui a Nintendo non sunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. http://wii.gamespy.com/wii/super-smash-bros-wii/850206p1.html
  2. http://www.smashbros.com/en_us/howto/basic/basic01.html
  3. http://www.smashbros.com/en_us/howto/basic/basic04.html
  4. http://www.smashbros.com/en_us/howto/basic/basic02.html


scacci Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes!