Latinitas nondum censa

Stramen

E Vicipaedia
Salire ad: navigationem, quaerere
Stramen oryzae

Stramen est materia in agricultura producta, quae ex stipulis vel culmis plantarum frumentariarum, granis et paleis ablatis constat. In ignibus, lectis, tectis, canistris, ac pabulo adhibetur.

Etymologice stramen significat id quod sternitur, ut culmi qui solo quiescendi gratia pecori substernuntur.[1]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Hic commentarius verba incorporat ex Forcellini, Totius Latinitatis Lexicon, s.v. "stramen".


stipula Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!