Stephanus a Cloyes

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Stephanus a Cloyes, scilicet oppidi Cloyes-sur-le-Loir Franciae oriundus, fuit puer pastor qui anno 1212 peregrinationem suasit ad Terram Sanctam liberandam. Ut litteras regi Philippo daret, iter fecit e regione nativa ad fanum S. Dionysii iuxta Lutetiam "cum coaevis suis pastoribus. Convenerunt ad eum ex diversis partibus Galliarum fere XXX millia ... Omnes illum magistrum et principem super se recognoverunt ... Consultis magistris Parisiensibus super puerorum congregatione, ex [Regis] praecepto reversi sunt in sua; sicque puerilis illa devotio, sicut fuit de facili inchoata, ita fuit de facili terminata".[1]

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Chronicon universale anonymi Laudunensis anno 1212 (pp. 70-71 = Recueil des historiens des Gaules et de la France (Lutetiae, 1840-1904) vol. 18 p. 715)

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Gary Dickson, "La genèse de la croisade des enfants (1212)" in Bibliothèque de l'école des chartes vol. 153 (1995) pp. 53-102, esp. pp. 83-84
  • Gaston de Janssens, "Etienne de Cloyes et les croisades d'enfants au XIIIe siècle" in Bulletin de la Société Dunoise vol. 90 (1891) pp. 109-133
David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!


Bullet blue.png De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.