Stephanus Hagiochristophorites
Stephanus Hagiochristophorites, Graece Στέφανος Ἁγιοχριστοφορίτης (mortuus die 11 Septembris 1185) fuit aulicus imperatore Manuele Comneno, qui eum e domo imperiali expulsit nasumque exsecare iussit quia feminam quandam nobilem stuprare temptavit. Manuele mortuo Andronicus II Comnenus ad aulam recepit, sed ab aliis nuncupatus est Ἀντιχριστοφορίτης. Hagiochristophorites cum Constantino Tripsycho et Theodoro Dadibreno anno 1183 Alexium Comnenum nervo arcus strangulavit. Constantino Macroduca et Andronico Duca propter rebellationem cognati Isaacii Comneni in Cypro inculpatis, Hagiochristophorites lapides primus iniecit eo die quo supplicium ultimum subierunt. Idem die 11 Septembris 1185 Isaacium Angelum apprehendere voluit; Isaacius autem Hagiochristophoritam interfecit Andronicumque statim ex imperio deiecit.
Fontes
[recensere | fontem recensere]- Nicetas Choniates, Historia pp. 274, 293, 314, 336, 339-342, 353, 365 van Dieten
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- Alexios G. C. Savvides, "Notes on 12th-century Byzantine prosopography" in Byzantiaca vol. 14 (1994) pp. 341-353