Jump to content

Stephanus Bilger

E Vicipaedia
Wikidata Stephanus Bilger
Res apud Vicidata repertae:
Stephanus Bilger: imago
Stephanus Bilger: imago
Nativitas: 16 Februarii 1979; Schongium
Patria: Germania

Familia

Coniunx: unknown value

Stephanus (Theod. Steffen) Bilger (natus die 16 Februarii 1979 Schongii) rerum politicarum peritus Germanicus factionis CDU est.

Iuventus et munus

[recensere | fontem recensere]

Postquam scholam finivit atque officium civile absolvit, Bilger ab anno 1998 Tubingae iurisprudentiae studebat. Anno 2004 primam, anno 2006 secundam probationem accepit. Anno 2007 causidicus admissus est.

Bilger uxorem duxit.

Cursus honorum

[recensere | fontem recensere]

Bilger, qui ab anno 1996 sodalis factionis Christianae Democraticae est, anno 2009 primo legatus ad Dietam Foederalem Germaniae electus est et etiam anno 2013 et anno 2017 iterum creatus est.

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad Stephanum Bilger spectant.