St Stephens by Launceston
Appearance
St Stephens by Launceston est vicus comitatús Cornubiae ad occidentalem partem Angliae extremam iacentis atque pars oppidi Launceston. Ibi mercatus bovini annuatim tenebantur diebus 12 Maii, 31 Iulii et 25 Septembris. Paroecia St Stephens by Launceston olim burgum Newport juxta Launceston comprehendit. Paroecia hodierna St Stephens by Launceston Rural rura tantum antiquae paroeciae continet, suburbiis in paroecia Launceston St Mary Magdalene contributis.
Notae
[recensere | fontem recensere]
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Stephens, St." in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Launceston" in Daniel Lysons, Samuel Lysons, Cornwall: a general and parochial history of the county (Magna Britannia. 1814. ~)
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad St Stephens by Launceston spectant. |
- "St Stephens by Launceston" apud A Vision of Britain Through Time
- "St Stephens" apud Open Domesday (recensio interretialis Libri de Wintonia ab Anna Powell-Smith elaborata ~)