St Catherine's Hill (Gilfordia)
Appearance
St Catherine's Hill sive Drake Hill est mons paroeciae Artington ad limitem meridianam burgi Gilfordiae comitatus Surriae in Anglia meridiana. Mons S. Catharinae atque omnis vicus Artington olim ad paroeciam S. Nicolai Gilfordiensem pertinuerunt. Ad hunc montem mercatus tenebantur ab anno 1308.[1] Ibi etiam sacellum Sanctae Catharinae dicatum, hodie ruinosum, anno 1317 sacratum est ubi reliquiae sanctorum olim ostentabantur peregrinatoribus qui Pilgrims' Way ("viam peregrinatorum") ad Cantuariam sequebantur.
Notae
[recensere | fontem recensere]- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516: Surrey" Recensio plena
Bibliographia
[recensere | fontem recensere]- "Guildford" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Artington (in the Parish of St. Nicholas, Guildford)" in Victoria History of the Counties of England (Londinii, 1901- ~) Surrey vol. 3 (1911) pp. 3-10
Nexus externi
[recensere | fontem recensere]Vicimedia Communia plura habent quae ad sacellum S. Catharinae spectant. |
- "St Catherines Chapel" apud English Heritage
- Tabulae geographicae apud Streetmap.co.uk