St Ann's Hill (Surria)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
St Ann's Hill 69 m (Angliae meridianae physica)
St Ann's Hill 69 m
St Ann's Hill
69 m
Situs in Anglia meridiana

St Ann's Hill ("collis S. Annae"), olim Eldebury, est mons paroeciae Chertsey et comitatus Surriae in Anglia meridiana 69 metris super maris aequor eminens. Ibi castra collina aevo ferreo aedificata sunt. Sacellum, Sanctae Annae dedicatum, saeculo XIV ad montis fastigium stetit. Ibi etiam mercatus tenebantur ab anno 1440.[1]

Villam rusticam, eodem nomine "St Ann's Hill" nuncupatam, anno 1784 emit Carolus Iacobus Fox vir politicus ubi usque ad mortem habitavit. Villam eandem denuo possedit Gulielmus Berry diariorum editor, qui paradisum suum, montem totum comprehendentem, populo anno 1929 dedit.

Notae[recensere | fontem recensere]

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Mons Sanctae Annae prope Chertsey eminens

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Commons-logo.svg Vicimedia Communia plura habent quae ad St Ann's Hill (Surria) spectant.