Jump to content

Spelunca Šanīdar

Latinitas nondum censa
Coordinata: 36°48′2″N 44°14′36″E / 36.80056°N 44.24333°E / 36.80056; 44.24333
E Vicipaedia
Šanīdar (Iraciae)
Šanīdar
Šanīdar
Situs in Iraca

Spelunca Šanīdar (Arabice كهف شاندر), apud archaeologos saepius Shanidar vel Zawi Chemi Shanidar, caverna ad ripam sinistram fluminis Lyci sub rupe abrupta latens, est locus habitationis et sepulturae hominum neanderthalensium cultus Mousterii atque tardius cultus Neolithici incipientis. In montibus Zagrii sita est.

Ossa hominum neanderthalensium decem ibi reperta sunt una cum vestigia animalium a venatoribus interfectorum. Cadaver senis qui "Shanidar IV" nuncupatur in lecto surculorum Ephedra iacebat. Iuxta eum reperta est pollen plantarum medicinalium Achillea fortasse millefolium, Centaurea sp., Senecio sp., Muscari sp., Ephedra altissima,[1] Althaea seu rosea seu kurdica.

  1. Ita auctores: an Ephedra procera sive alia?

Bibliographia

[recensere | fontem recensere]
Speluncae Šanīdar aditus

Nexus externi

[recensere | fontem recensere]
Vicimedia Communia plura habent quae ad speluncam Šanīdar spectant.