Spelunca Gough

Coordinata: 51°16′53″N 2°45′51″W / 51.28139°N 2.76417°W / 51.28139; -2.76417
E Vicipaedia
Gough's Cave (Angliae meridianae physica)
Gough's Cave
Gough's Cave
Situs speluncae Gough in Anglia meridiana

Spelunca Gough (Anglice Gough's Cave) in septentrionali parte oppidi Cheddar comitatus Somersetensis sub radice montium Mendipporum latet. Ad longitudinem 2135 metrorum extendit partimque aquá fluminis subterranei Yeo impletur. Appellata est ad honorem Ricardi Gough, qui proximas speluncae partes annis 1892-1898 exploravit populoque primus patefecit.

In hac spelunca reperta sunt vestigia habitationis hominum (genere Homo sapiens) qui inter annos 14 700 et 9100 vivebant. Species animalium ossibus recognitae sunt Equus ferus, Cervus elaphus, Bos, Vulpes lagopus, quae ossa cultellis lapideis insecta sunt. Reperta sunt etiam instrumenta ex ossibus speciei Rangiferi tarandi facta. Ex insectionibus ossium satis constat carnes humanos ab incolis ibi consumptos, crania hominum in pocula ibi converta esse.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

Spelunca Gough

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]