Spectaculum Hominis Ardentis
|
Haec commentatio vicificanda est ut rationibus qualitatis propositis obtemperet. Quapropter rogamus ut corrigas, praecipue introductionem, formam, nexusque extra et intra Vicipaediam. |
Spectaculum Hominis Ardentis (Anglice Burning Man) est festum in Desertis Saxorum Nigrorum civitatis Americanae Nivatae de ultimo Die Lunae Augusti mensis ad Diem Laboris (primum Diem Lunae Septembris) celebratum. Res festi sunt expressio sui ipsius, communitas et praesentatio artis liberae. Spectaculo nomen suum est propter effigiem ligneam viri quae in Die Saturni festi in ritu deuritur. )'( est symbolum spectaculum, enim hominem ardentem, repraesentans.
Festum primum anno 1986 celebratum est. Anno 2008 49 599 celebratores in Spectaculo Hominis Ardentis intererant.
Decem Principia Spectaculi sunt: Inclusio Radicalis, Donatio, Decommercializatio, Sui Ipsius Fiducia Radicalis, Expressio Sui Ipsius Radicalis, Labores Communes, Responsabilitas Civica, Nullum Vestigium Relinquere, Participatio, et Immediatitas.[1]
Praeter festum principale, sunt festa regionalia ("Regional Burns" dicta) per totum orbem terrarum celebrata. Tria maxima festa regionalia sunt: AfrikaBurn in Africa Australi (circiter 13,000 participantes), Midburn in Deserto Negev Israelis (circiter 8,000 participantes), et Nowhere in Hispania (circiter 3,000 participantes). In Iaponia quoque celebratur festum regionale nomine "Burning Japan" quod circiter 500 participantes habet et anno 2025 in Pago Agatsuma, Praefectura Gunma locum habebit.
Anno 2025, Spactaculum Hominis Ardentis iterum a circiter septuaginta quinque milibus visitatorum aditum est. Primum infans in spectaculo natus est, sed etiam homicidium accidit, cum vir pugione confossus esset.[2]
