Vertebrae cervicales

E Vicipaedia

Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.

Vertebrae cervicales
Cognitores
TA A02.2.02.001
Anatomia
Vertebrae cervicales
Columna vertebralis cervicalis

Vertebrae cervicales[1] sunt septem vertebrae regionum cervicalium, super quas cranium, sub quibus vertebrae thoracales. Quisque vertebra cervicalis numerum suum habet, videlicet C I—C VII[1], C I proxima ad cranium, C VII a cranio distantissima.

Vertebra cervicalis prima atlas, secunda axis appellatur.

Non raro, imprimis provecta in aetate, vertebrae cervicales locus morborum degenerativorum sunt. Praeterea deformitates et traumata functionem columnae cervicalis dolorose inhibere possunt.

Contextus: Corpus, collum, columna vertebralis cervicalis[recensere | fontem recensere]

Vertebrae cervicales sunt partes ossea columnae vertebralis cervicalis. Columna vertebralis cervicalis ipsa est pars et columnae vertebralis superioris et colli. Collum ipsum est pars superior trunci corporis, quae truncum cum capite coniungit.

Anatomia macroscopica[recensere | fontem recensere]

Vertebra C1 (atlas)[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Atlas (os).

Sub ossium aspectu vertebra cervicalis prima columnam vertebram cum cranii osse occipitali (occipite) connectit.

Vertebra C2 (axis)[recensere | fontem recensere]

Conferatur pagina principalis Axis (os).

Vertebrae cervicali secundae conspicuus dens axis est, quo axis formatur, quae rotationem capitis dextrorsum sinistrorum permittit.

Vertebra C7 (vertebra prominens)[recensere | fontem recensere]

Processus spinosus vertebrae cervicalis septimae conspicue longus apparet, ut facile in linea media posteriori (in dorsi medio), inter umeros animadverti potest.

Motus vertebrarum cervicalium[recensere | fontem recensere]

Summa omnium vertebrarum cervicalium est:

  • Flexio / Extensio: 80-90° / 0° / 70°
  • Rotatio (dextroversio, sinistroversio): 90° / 0° / 90°
  • Lateroflexio: 20-45° / 0° / 20-45°

Motus sane inter vertebras cervicales non uniformes distribuuntur:

  • Inter atlantem (C1) et occiput solum flexio et extensio observantur, flexio / extensio: 15-20° / 0° / 15-20°

Anatomia topograpica[recensere | fontem recensere]

Vertebrae cervicales relationes extrorsum ad praecipue diversa ligamenta et musculos, introrsum ad medullam spinalem, et inter se ad discos intervertebrales habent.

Mala et morbi vertebrarum cervicalium[recensere | fontem recensere]

Inter mala et morbi vertebrarum cervicalium deformitates et degeneratio et traumata occurrant.

Mala degenerativa (spondyloses)[recensere | fontem recensere]

Spondylosis cervicalis ad commutationem degenerativam cuiusvis causae refert. Saepe aegroti dolores colli queruntur[2].

Pinacotheca[recensere | fontem recensere]

Nexus interni

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 Federative Committee on Anatomical Terminology, Terminologia Anatomica (Stutgardiae: Thieme, 1998).
  2. Binder A. I. (Mar 2007). "Cervical spondylosis and neck pain". BMJ 334 (7592): 527-31 

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Waxenbaum J. A., Reddy V, Futterman B.: Anatomy, Back, Thoracic Vertebrae (StatPearls) (Anglice)