Sigarum

E Vicipaedia
Capsa sigarorum.

Sigarum[1][2] (['si:garum])[1], bacillum nicotianum[3], nicotianum bacillum[1], vel convolvulus tabaci[1] (-i, m)[1], est cylindrus tabaci involutus in spira in aliis foliis plicatis vel involutis (coniunctum quod appellatur "liga" vel "ligada" a Cubanis) vel plenus foliis tabaci concisis in parva fragmenta. Incandescit extremitas nominata "pes" (altera, quae secatur, nuncupata est "caput") ut aut hauriatur fumus aut servetur in ore. Sigarorum fumus differt a tabaco acido fistularum nicotianarum quia non opus est haurire fumum ut sentiantur sapor plenus et pleni effectus. Plerique amatores ergo non hauriunt fumum.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 1.4 Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, editio secunda, 2009. Vocabulum "sigarum" moderne creatum est.
  2. Traupman, Iohannes. [2003]. Colloquia Latine Exercito Orali, editio tertia (Anglice: Conversational Latin for Oral Proficiency, Third Edition.). pp {{{1}}}. Vauconda, IL: Editores Bolchazy-Carducci. ISBN 086516438X.
  3. de:Zigarre; ex PONS Wörterbuch des neuen Lateins: Deutsch-Latein [editio Theodisca Lexici recentis Latinitatis] (Klett. ISBN 3-12-517522-4).

Nexus externi[recensere | fontem recensere]

Vicimedia Communia plura habent quae ad sigara spectant.

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!