Antonius Musa Brasavolus

E Vicipaedia
Wikidata Antonius Musa Brasavolus
Res apud Vicidata repertae:
Antonius Musa Brasavolus: imago
Antonius Musa Brasavolus: imago
Nativitas: 16 Ianuarii 1500; Ferraria
Obitus: 6 Iulii 1555; Ferraria
Patria: Dicio Pontificia

Vide etiam paginam fere homonymam: Antonius Musa

Antonius Musa Brasavolus seu Brassavolus (Ferrariae natus die 16 Ianuarii 1500; ibidem anno 1555 mortuus) fuit medicus Italus.

Antonimusae Brasavoli In Porphyrii Isagogas comentatio (Ferrariae, 1530) titulus

Discipulus Nicolai Leoniceni et Ioannis Manardi, alumnus fuit universitatis Ferrariensis ubi postea docuit, discipulo Gabriele Fallopio. Romae iuxta Paulum III papam ab anno 1543 operam dedit. Carolum V imperatorem, Franciscum I et Henricum VIII reges medebat. Opus eius, titulo Examen omnium simplicium medicamentorum, anno 1536 divulgatum, saepe ab aliis scriptoribus de medicamentis citatur.

Opera[recensere | fontem recensere]

Antonimusae Brasavoli Examen omnium simplicium medicamentorum (Romae, 1536) titulus
  • 1530 : Antonimusae Brasavoli In Porphyrii Isagogas vel quinque voces comentatio. Ferrariae: a Francisco de Rubeis: Expensis Thadei Zanchi & Francisci eius filii (Textus apud Google Books)
  • 1536 : Antonimuse Brasavoli Examen omnium simplicium medicamentorum, quorum in officinis usus est. Romae: impensis et laboribus Antonii Bladi de Asula 1536 Textus
    • Antonii Musae Brasavoli Examen omnium simplicium medicamentorum ... addita sunt insuper Aristotelis problemata quae ad stirpium genus et oleracea pertinent. Lugduni: apud Frellaeos, 1537 Textus apud Monacenses
    • Examen omnium simplicium medicamentorum, quorum usus in publicis est officinis. Venetiis: ex officina Erasmiana apud Vincentium Valgrisium, 1545 Textus alius apud Monacenses
  • 1537 : De hominum aequalitate. Venetiis: per Bernardinum Stagninum
  • 1538 : Examen omnium syruporum, quorum publicus usus est. Venetiis: in officina S. Bernardini 1538 Textus apud Monacenses
  • 1541 : Antonii Musae Brasavoli ... In octo libros Aphorismorum Hippocratis et Galeni commentaria et annotationes. Basileae: in officina Frobeniana Textus apud Monacenses
  • 1543 : Antonii Musae Brasavoli Quod nemini mors placeat . Lugduni: apud Seb. Gryphium Textus apud Monacenses
  • 1543 : Examen omnium catapotiorum vel pilularum, quarum apud pharmacopolas usus est. Venetiis: ex officina Erasmiana apud Vincentium Vaugris 1543 Ed. Basiliensis 1543 apud Monacenses ed. 1549 apud Gallica ed. 1556 apud Gallica
  • 1546 : In libros de ratione victus in morbis acutis Hippocratis et Galeni commentaria et annotationes. Venetiis: apud Hieronymum Scotum Textus apud Monacenses
  • 1548 : Examen omnium electuariorum, pulverum, et confectionum catharcticorum. Venetiis: ex officina Erasmiana Vincentii Valgrisii
  • 1551 : Examen omnium trochiscorum vnguentorum, ceratorum, emplastrorum cataplasmatumque, & collyriorum, quorum apud Ferrarienses pharmacopolas usus est, in quinque distinctum tractatus. Venetiis: apud haeredes Lucae Antonii Iuntae Textus apud Monacenses
  • 1552 : De medicamentis tam simplicibus, quam compositis catharticis, quae vnicuique humori sunt propria - Venetiis: apud Iuntas
  • 1553 : Antonii Musae Brassavoli Examen omnium loch ... quorum apud Ferrarienses pharmacopolas usus est, ubi de morbo Gallico ... tractatur. Venetiis: apud haeredes Lucae Antonii Iuntae Textus apud Monacenses
  • 1555 : Antonii Musae Brassavoli ... De medicamentis tam simplicibus, quam compositis catharticis, quae unicuique humori sunt propria. Tiguri Textus apud Monacenses
  • 1577 : Artis componendorum medicamentorum externorum pars prima [– ]. Lugduni: apud Bartholomeum Honoratum Textus apud Monacenses
  • 1609 : Antonii Musae Brasavoli Index refertissimus in omnes Galeni libros. Venetiis: apud Iuntas Textus apud Monacenses