Quantum redactiones paginae "Clades Variana" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
TXiKiBoT (disputatio | conlationes)
JAnDbot (disputatio | conlationes)
Linea 30: Linea 30:


[[af:Slag by Teutoburgerwoud]]
[[af:Slag by Teutoburgerwoud]]
[[ang:Teutoburg Weald Beadu]]
[[ar:معركة غابة تويتوبورغ]]
[[ar:معركة غابة تويتوبورغ]]
[[bg:Битка в Тевтобургската гора]]
[[bg:Битка в Тевтобургската гора]]

Emendatio ex 07:25, 29 Novembris 2009

Locus proelii.

Anno 9, populus Romanus cladem Varianam accepit, quae finem omnium conatuum Romanorum loca[1] trans Rhenum sita capiendi fecisse videtur.

De clade accepta

Copiis aestate in Germaniam ductis, Publius Quinctilius Varus imperator sub autumno tres legiones subsidiaque et impedimenta in hiberna trans Rhenum sita deducere intendit. De seditione tamen quadam certior factus ab agro Cherusco profectus iter inexploratum ingressus in Arminii principis Cheruscorum insidias incurrit. Qui cum socius populi Romani vetus artibus militaribus instructus esset omnibus, iniquissimo loco impetum fecit. Exercitus enim Romanus valle angusta silvisque inclusus et per paludes distractus necopinanter petitus aciem instruere non potuit. Germanis autem Arminio duce opportunitate et loci et temporis feliciter usis proelium illud quattuor dies et tres noctes decertabatur. Exercitus tandem Romanus tanta clade affectus est, ut Varus et legati de salute comparanda desperati mortem sibi consciscerent.

Quid post cladem acciderit

Trium itaque legionum septimae decimae, duodevicesimae, undevicesimae strage confecta caput Vari praecisum primum Marbodio regi, inimico Arminii, tum Augusto Caesari missum est. Unde Augustus illud "Quintili Vare, legiones redde!" exclamavisse traditur (Suetonius Augustus, 23).

De loco proelii

Cornelius Tacitus Romanos in saltu Teutoburgiensi profligatos esse testis est, quamobrem hoc proelium etiam "proelium in saltu Teutoburgensi factum" nominatur. Hodie opinio est ad vicum vulgo Kalkriese nominatum conflictum esse, qui locus ab Osnabruga ad septentriones spectat. Id archaeologus Antonius Clunn Britannicus decennio X saeculi XX probavisse videtur.

Vide etiam

Nexus externi

Nota

  1. PONS Standardwörterbuch Latein. 1992 (iterum 2006)

Formula:Link FA Formula:Link FA