Quantum redactiones paginae "Merx" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Pauca correxi; lexicalia et syntactica restant parum liquentia.
No edit summary
Linea 6: Linea 6:


{{oecon-stipula}}
{{oecon-stipula}}

[[Categoria:Oeconomia]]


[[br:Marc'hadourezh]]
[[br:Marc'hadourezh]]

Emendatio ex 22:16, 19 Decembris 2008

Merx (-cis, f.) est mercimonium quod venditores vendunt sine distinctione inter seminatores vel confectores eius. Exempli gratia, cuprum est cuprum. Oryza est oryza. Cupri et oryzae pretia universalia sunt, et quotidie fluctuant ad quaesitum et oblatum globale. Apparatus stereophonici ex contrario non sunt merces, quod multum inter confectores discrepat qualitas. Et quo melius apparatus fungitur, eo pluris pretii est.

Inter mercis differentias est pretium dependere a mercatu universo. Merces bene ratae habent mercatus ratos ad traditum immediatum et ad speculandum dicatos. Vulgo, merces sunt opes naturales et fruges agricolae, sicut minerale ferreum, aurum, argentum, petroleum crudum, carbo, ethanol, sal, fabae caffeae, aluminium, oryza, et triticum.

Res in mercem fit, cum operationes vel technologiae necessariae ad mercimonium faciendum omnes differentias mittunt inter confectores. Saepe hoc accidit post impendium capitalis ad processus meliores alendos post quam mercem faciliter faciunt aut obtinent. Quae cum ita sint, mercimonia, quae olim conpendium ad confectores ferebat, nunc in merces communes fit, sicut pharmaceuticae genericae et assulae siliconis.

Haec stipula ad oeconomiam spectat. Amplifica, si potes!