Quantum redactiones paginae "Quintus Ennius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
SieBot (disputatio | conlationes)
m robot Adding: tr:Quintus Ennius
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
{{L1}}
{{pro pagina discretiva vide|Ennius (discretiva)}}
{{videdis|Ennius (discretiva)}}

'''Quintus Ennius''', poeta, natus anno [[239 a.C.n.]], mortuus anno [[169 a.C.n.]].
'''Quintus Ennius''', poeta, natus anno [[239 a.C.n.]], mortuus anno [[169 a.C.n.]].



Emendatio ex 12:51, 6 Februarii 2008

Vide etiam paginam discretivam: Ennius (discretiva)

Quintus Ennius, poeta, natus anno 239 a.C.n., mortuus anno 169 a.C.n..

Q. Ennius poeta aequalis Plauti, sed minor natu, aliter atque ille in omni poesis genere versatus est. Rudiis Calabra in civitate natus et ex ea Italiae parte ortus, cui cum Magna Graecia erat commercium, Graece, Osce, Latine locutus est, ut tria se corda habere diceret. is Romam advectus a Catone maiore alterum post Naevium carmen epicum de rebus gestis populi Romani composuit, quod Annales inscriptum est. narravit autem omnia ab initiis, quae fabulis antiquissimis memoriae tradita sunt, usque ad tempora sua Graecorum exemplo versu usus heroico, quo semel instituto in genere epico Saturnium numerum penitus obliteravit. in fabulis faciendis comoedias quidem non neglexit, sed propter tragoedias et praetextatas, quarum multa fragmenta extant, maxima laude affectus est. neque vero nugae eius ipsae admiratione indignae. Saturae quidem inventor fuit, quam totam Romanam fuisse quis est qui nesciat?

Nexus externi

Vicicitatio habet citationes quae ad Quintus Ennius spectant.