Annales (Ennius)

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Annales est carmen epicum Quintii Enni, qui pater Romanae poëseos late habetur. Scripsit primo tempore duodecim libros annalium, sed aliquot post annos ad eos alios tres adiunxit; summa erat ergo quindecim librorum. In his libris narrata est ac celebrata historia rei Romanae altissimo studio.

Obiectum operis[recensere | fontem recensere]

Primo libro Ennius dicit Homerum ad se venisse sibique explicavisse de metempsychose. Ennius, ut videtur, est Homerus ipse renatus. Deinde, narrationis initium erat concilium deorum sicut in Odyssea; postea Bella punica narrabantur.

Plures versus celebres sunt propter sonum aut formam. Ennius alliteratione saepe utitur, ut

At tuba terribili sonitu tarantantara dixit (143W, 140V)[1]

aut

O Tite tute Tati tibi tanta tyranne tulisti! (109W, 109V).

Sed, quod novissimum est apud Ennium, est usus hexametri dactylici, formae Graecae. Nam antea, poetae epici Romani versu saturnio uti solebant. Ennius ipse dicit:

... scripsere alii rem
versibus quos olim Fauni vatesque canebant
nam neque Musarum scopulos escendit ad altos
nec dicti studiosus fuit Romanus homo ante hunc. (232W)[2]

Cicero hos versus habet (Brutus 71, 76, Orator 171), et plures alios citat. Vergilius carmen bene scit et locos retractat, ut Macrobius demonstrat.

Annales vivunt hodie tantum per fragmenta, quae viri docti Skutsch, Vahlen, Warmington ediderunt.

Notae[recensere | fontem recensere]

  1. Numeri fragmentorum veniunt e libris Warmington et Vahlen.
  2. Reconstructio a Skutsch, a Goldberg laudata p. 90.

Bibliographia[recensere | fontem recensere]

  • Goldberg, Sander. 1995 Epic in Republican Rome. Oxoniae.
  • Skutsch, Otto. 1985. The Annals of Quuintus Ennius. Oxoniae.
  • Vahlen, J. 1928. Ennianae poesis reliquiae, ed. alt., Lipsiae: Teubner.
  • Warmington, E. H. 1935. Remains of Old Latin, t. 1. Cantabrigiae: Harvard University Press.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]