Quantum redactiones paginae "Effectus Dunning–Kruger" differant

Jump to navigation Jump to search
m
Bot: removing {{Pagina non annexa}} because incoming links are present; mutationes minores
m (Bot: removing {{Pagina non annexa}} because incoming links are present; mutationes minores)
 
'''Effectus Dunning–Kruger''' est, cum quis sine causa se existimat cognoscendi cogitandique vi plus pollere quam re vera pollet. Homines enim, cum ad opera intellectualia invitantur suasque res gestas cum aliorum rebus comparant, nimis benevolam imaginem facultatum suarum sibi proponere solent.
{{Pagina non annexa}}
'''Effectus Dunning–Kruger''' est, cum quis sine causa se existimat cognoscendi cogitandique vi plus pollere quam re vera pollet. Homines enim, cum ad opera intellectualia invitantur suasque res gestas cum aliorum rebus comparant, nimis benevolam imaginem facultatum suarum sibi proponere solent.
 
Appellatio huius [[praestantia imaginaria|vani praestantiae sensus]] ex studiis a Davide Dunning et Justino Kruger constitutis concepta est.<ref>Kruger & Dunning 1999.</ref> Qui [[psychologia socialis|psychologi sociales]] [[CFA|Americani]] varia discipulis suis protulerunt problemata, quibus cogitandi facultatem cuiusque participis metiri possent. Itaque participes, ut gradum salis et leporis aliquarum facetiarum existimarent, rogabant. Deinde existimationem cuiusque participis cum iudiciis octo comoedorum peritorum contulerunt. Quidam ex participibus, etsi continuo, quid a ceteris facetum lepidumque esse putaretur, praedicere nescirent, se ipsos quam optimos salis et leporis existimatores esse crediderunt. Similes exitus problematum ad [[grammatica]]m et [[logica]]m pertinentium obtinuerunt. animadverterunt enim discipulos participes eo pluris suum facere factum, quo minore cognitiva uterentur sollertia.
 
Quae falsa suae potentiae iudicatio ex ignorantia fieri videtur: qui enim problemata sibi proposita solvere nescit, etiam nescit, quem in errorem inductus sit, atque hoc nescire se nescit.<ref>Abrahams 2005; Fuller 2011.</ref> Ubi correctus doctusve erit, etiam de se melius iudicare sciet.
 
{{NexInt}}
* [[Narcissismus]]
* [[Superbia]]
 
== Notae ==
 
== Bibliographia ==
* Abrahams, Marc (2005) Those Who Can’t, Don’t Know It. ''Harvard Business Review''. Decembri mense.
* Burson, Katherine A.; Larrick, Richard P. Klayman, Joshua (2006) Skilled or unskilled, but still unaware of it: How perceptions of difficulty drive miscalibration in relative comparisons. ''Journal of Personality and Social Psychology'' 90 (1): 60–77.
* Fuller, Geraint (2011) Ignorant of ignorance? ''Practical Neurology'' 11 (6): 365.
* Kruger, Justin & Dunning, David (1999) Unskilled and unaware of It: how difficulties in recognizing one's own incompetence lead to inflated self-assessments. ''Journal of Personality and Social Psychology'' 77 (6): 1121–1134.
 
209 933

recensiones

Tabula navigationis