Quantum redactiones paginae "Astyages (rex Medorum)" differant
No edit summary |
|||
Linea 6: | Linea 6: | ||
== Mirabilia == |
== Mirabilia == |
||
Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculo monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur. |

== Notae == |
|||
<references/> |
|||
==Fontes == |
==Fontes == |
Emendatio ex 11:41, 20 Octobris 2020
Astyages (Graece Ἀστυάγης, Accadice Is̆tumegu) fuit ultimus Medorum rex qui a Persa Cyro II anno 550 a.C.n. victus regnum amisit. Persae qui antea Medis subiecti erant abhinc eorum domini facti sunt.
De regno
Secundum Herodotum triginta quinque annos regnavit, hoc est ab anno circiter 585. Patri Cyaxaro successit et Aryenem Croesi regis filiam uxorem duxit tum bello composito pater foedus cum Lydiis icit. A proceribus Medis ante ultimum proelium proditus esse videtur, in primis si Herodoto credimus ab Harpago, exercitus duce.
Mirabilia
Legimus apud historicum Graecum Herodotum filiam regi Mandanam fuisse quam nobili Persae Cambysi matrimonio dedit. Illi Cyrum genuerunt qui igitur nepos erat Astyagis. At Astyages oraculo monitus regnaturum esse nepotem eum exponi iussit ut moreretur. Miro tamen modo deis evidenter faventibus infans a pastore quodam et eius uxore servatus est qui eum proprio filio mortuo supposuerunt. Decem annos natus recognitus quidem est sed quia pueri vici in quo habitabat eum ludentes regem appellaverant Astyages praedictionem ita expletam esse credidit. At mox Cyrus rex Persarum factus avi regnum subegit. Regem captivum non occidisse dicitur sed apud se servasse. Herodotus saevissimos mores Astyagi tribuebat qui filium Harpagi, illius ministri cui infantem exponendum mandaverat, disiectum et coctum patri ad cenam adposuit postquam Cyrum decem annos natum adhuc vivere cognitum est et somniorum interpretes quorum fide praedictionem expletam esse crediderat suppliciis atrocibus adfecit tum cum Cyrum exercitum Persarum adversus se ducere nuntiatum est. Illae fabulae apud Persas fingebantur qui Cyrum, dynastiae auctorem, varie extollere cupiebant ; fabulae huius generis ab historico Graeco cupide colligebantur.
Notae
Fontes
Herodotus Clio 107-130