Quantum redactiones paginae "Persona iuridica" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 1: Linea 1:
'''Persona iuridica'''<ref>Vide e.g. can. 113 § 2 [[Codex Iuris Canonici|CIC]].</ref> sive '''persona moralis'''<ref>Vide e.g. De delictis et poenis universitatum, Servestae, anno 1825 {{Google Books|cg83AQAAMAAJ|pag. 131}}.</ref> est entitas quae iura et obligationes habere potest sed homo non est.
'''Persona iuridica'''<ref>Vide e.g. can. 113 § 2 [[Codex Iuris Canonici|CIC]].</ref> sive '''persona moralis'''<ref>Vide e.g. De delictis et poenis universitatum, Servestae, anno 1825 {{Google Books|cg83AQAAMAAJ|pag. 131}}.</ref> est entitas quae iura et obligationes habere potest sed homo privatus non est.


Quia in iure ''[[persona (ius)|persona]]'' est omne subiectum iuris, id est aliquod idoneum ad iura et obligationes habendas, necesse est ab homine (qui in iure appellatur ''persona physica'') alias entitates dinstinguere quibus ius - causa utilitatis - iura obligationesque adscribit.
Quia in iure ''[[persona (ius)|persona]]'' est omne subiectum iuris, id est aliquod idoneum ad iura et obligationes habendas, necesse est ab homine (qui in iure appellatur ''persona physica'') alias entitates dinstinguere quibus ius - causa utilitatis - iura obligationesque adscribit.

Emendatio ex 21:57, 7 Ianuarii 2020

Persona iuridica[1] sive persona moralis[2] est entitas quae iura et obligationes habere potest sed homo privatus non est.

Quia in iure persona est omne subiectum iuris, id est aliquod idoneum ad iura et obligationes habendas, necesse est ab homine (qui in iure appellatur persona physica) alias entitates dinstinguere quibus ius - causa utilitatis - iura obligationesque adscribit.

Plerumque personae iuridicae universitates hominum sunt qui coniunctim agunt modo ut difficile sit iura obligationesque hominibus individualibus adscribere. Possunt esse civitates, communia, consociationes, societates mercatoriae vel aliae. Eo casu etiam collegia sive corporationes appellantur.

Etiam iure fieri potest ut actuositas unius hominis sub forma personae iuridicae redigatur, distinguendo et separando personam physicam hominis qui est mercator et officinam mercatoriam eius(personam iuridicam distinctam).

Denique, persona iuridica potest esse patrimonium distinctum et sine sociis, sicut in instituto testamento facto quod pecunias administrare debet ad fines quos testator indicavit.

In illis casibus lex ipsa non semper sed saepe personas iuridicas creat (vel creare permittit).

Notae

  1. Vide e.g. can. 113 § 2 CIC.
  2. Vide e.g. De delictis et poenis universitatum, Servestae, anno 1825 (pag. 131 apud Google Books).

Nexus interni


Haec stipula ad ius spectat. Amplifica, si potes!