Quantum redactiones paginae "Publius Alfenus Varus (consul suffectus 39 a.C.n.)" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
No edit summary
No edit summary
'''Publius Alfenus Varus''' (floruit medio primo saeculo a.C.n.) fuit [[Senatus Romanus|senator Romanus]] qui [[Consul suffectus|consulatum suffectum]] anno [[39 a.C.n.]] gessit. Praeclarus [[iurisconsultus]] erat, [[Servius Sulpicius Rufus|Sulpicii Rufi]] discipulus<ref>[[Aulus Gellius]] VII,5.</ref>, cui 54 excerpta in [[Iustinianus I|Iustiniani]] [[Digesta|Digestis]] tribuebantur. Plerique commentatores tam antiqui<ref>[[Maurus Servius Honoratus|Servius]] ad sextum versum ː ''hic autem Varus Germanos vicerat et exinde maximam fuerat et gloriam et pecuniam consecutus: per quem Vergilius meruerat plurima...fugatoque [[Gaius Asinius Pollio (consul 40 a.C.n.)|Asinio Pollione]], ab Augusto Alfenum Varum legatum substitutum, qui transpadanae provinciae et agris dividendis praeesset: qui curavit ne ager, qui Vergilio restitutus fuerat, a veteranis auferretur''.</ref> quam moderni putant hunc Alfenum eundem esse atque illum Varum cui [[Vergilius]] sextam [[Eclogae (Vergilius)|Eglogam]] dedicavit. Pater [[Publius Alfenus Varus |consulis anni 2 eiusdem nominis]] esse potuit.
== Opera ==
''Quadraginta libri Digestorum'' ː nescitur quousque Alfeni proprii dici possint ː fortasse enim commentarios magistri sui Sulpicii Rufi collegit. Ita quidem senserunt nonnulli critici moderni sed in ''Digestis'' Iustiniani sub Alfeni nomine posita sunt.
== Notae ==
<div class="references-small"><references /></div>

Tabula navigationis