Quantum redactiones paginae "Lingua Hetthaea" differant
→Historia: et altera |
No edit summary |
||
Linea 56: | Linea 56: | ||
vocales a e i o <nowiki><u> u <ú> + plene scriptae</nowiki> |
vocales a e i o <nowiki><u> u <ú> + plene scriptae</nowiki> |
||
resonantes l, r, n, m, u̯, i̯ (letzten zwei sind Approximanten) |
resonantes l, r, n, m, u̯, i̯ (letzten zwei sind Approximanten) |
||
fricativae š, ḫ |
fricativae š, ḫ |
||
plosivae |
plosivae p, t, k <CC> |
||
b, d, g, <C> |
|||
== Bibliographia == |
== Bibliographia == |
Emendatio ex 07:40, 18 Iunii 2019
Lingua Hetthaea 𒉈𒅆𒇷 nešili
| ||
---|---|---|
Taxinomia: | Linguae Indoeuropaea e familia Anatolica | |
Status: | lingua exstincta | |
Sigla: | 1 —, 2 hit, 3 hit | |
Usus | ||
Aevum: | saec. XVII - XIII a.C.n. florens | |
Situs: | lingua olim Imperii Hetthaeorum officialis ab eruditis recentioribus interpretata
| |
Litterae: | Litterae Hetthaeae | |
Scriptura: | Scriptura cuneiformis | |
Lingua Hetthaea nobis e tabulis signis cuneiformibus insculptis nota est, quae tabulae Hattusae, quae iuxta vicum hodiernum Boğazkale sita erat, inventae sunt. Hattusas caput imperii Hetthaeorum erat quod circiter annis 1650 - 1200 ante Christum natum florebat. Hetthaei ipsi linguam nešili vel nešumnili appellabant e pristino oppido principali Neša (ubi hodie Kültepe est).
Historia
Huius linguae historia tres aetates complectitur:
- antiquam, saeculum 17. a.C.n. usque ad annum 1500 a.C.n.
- mediam, annum 1500 a.C.n. usque ad annum 1375 a.C.n. et
- novam, annum 1375 a.C.n. usque ad annum 1200 a.C.n.
De natura linguae
Lingua Hetthaea antiquissima linguarum Indoeuropaearum adhuc notarum est. Quae adhuc omnis octo casus linguae pristinae servat, praeterea et consonantem pharyngalem ḫ iam dudum a viris doctis postulatam (quae consonans vulgo, sed minus recte laryngalis vocatur) . Temporalium autem verborum formae minutae sunt, multa tempora verbis auxiliaribus formantur: e.g. tempus perfectum verbo ḫarkanzi (id est habunt) cum participio. Duae coniugationes verborum sunt, quarum prima formas similes aliarum linguarum Indoeuropaearum habet (ut ēp-mi = "capio") et altera formas alias habet (ut ār-ḫi = "sto"); haec altera coniugatio fortasse similis est perfecto Graeco, secundum Jasanoff.
Linguae Hetthaeae cognatae sunt linguae Luvia, Lycia, Carica, Lydia aliaeque ab eruditis hodiernis in subfamiliam vel divisionem Anatolicam congessae.
De investigatione
Anno 1902 p.C.n. duae litterae hethaeae in Aegypto effossae sunt. Quas Jorgen Knudtzon Indoeuropaeas habuit. Sed ei parum cediderunt. Quattuor post annos decem milie tabulae in Boğazköy (hodie: Boğazkale) effossae sunt. Bedřich Hrozný eas investigavit et Indoeuropaeas iudicavit. Anno 1917 p.C.n. primam grammaticam Linguae Hetthaeae conscripsit. Inter exempla duae sententiae sunt:
nu NINDA-an ezzateni, wadar-ma ekuteni.
Iam signum Sumericum NINDA ‚panis‘ significare scivit. Terminationem –an acussativum indicare coniecit. ed-/-ezza verbum esse putavit. Cum verbum panis in eadem sententia esset et speciem verbi Theodisci essen haberet, edere vertit.
Iterum watar aqua esse coniecit. In verbo eku- peccavit: Id verbo aqua cognatum habet, sed falsum est. Nihilominus significationem rectam bibere invenit
Ita haec litterae in linguam Latinam transferri potuit: „Nunc panem edetis, aquam praeterea bibetis.“
De ratione scribendi
Hetthaei scriptura cuniformi Mesopotamena, c. 3500 a.C.n. a Sumeriis inventa, uti sunt. Primo mercartores cuneos cum stilis in lutum imprimentes unum signum merci assignabant, sed per saecula unum quidque signum sonum notabat. Eo modo carmina, deorum supplicia et res gestae velut annales vitaeque traduntur.
Hetthaea vox
Hetthaea non lingua satem, sed lingua centi est. Igitur kāš ‚quod‘ litteram k habet.
vocales a e i o <u> u <ú> + plene scriptae
resonantes l, r, n, m, u̯, i̯ (letzten zwei sind Approximanten)
fricativae š, ḫ
plosivae p, t, k <CC>
b, d, g, <C>
Bibliographia
- Jasanoff, Jay. Hittite and the Indo-European Verb. Oxonii: Oxford University Press, 2005. ISBN 978-0199281985
- Van den Hout, Theo. The Elements of Hittite. Cantabridgiae: Cambridge University Press, 2012. ISBN 978-0521133005
- Kimball, Sara (2017). „The Phonology of Anatolian“. In: Handbook of Comparative and Historical Indo-European Linguistics. Hrsg. Jared Klein, Brian Joseph und Matthias Fritz. HSK 41.1 Berlin: de Gruyter, 249-256.
- Buck, C. D. (1920). "Hittite an Indo-European Language?". Classical Philology. 15 (2): 189–190.
- Fortson, Benjamin W. (2004). Indo-European Language and Culture: An Introduction. Blackwell Publishing: Malden.