Quantum redactiones paginae "Commissio Communitaria Communis" differant
Paginam instituit, scribens '{{Latinitas|-2}} {{Capsa subdivisionis Vicidata}} '''Commissio Communitaria Communis''' (Francogallice ''Commission communautaire commune (Cocom)'', Batave '...' |
(eadem)
|
Emendatio ex 21:05, 21 Maii 2019
Civitas: Belgica
Nomen officiale: Commission communautaire commune, Gemeenschappelijke Gemeenschapscommissie, Gemeinsame Gemeinschaftskommission
Situs interretialis
Fines
Gestio
Commissio Communitaria Communis (Francogallice Commission communautaire commune (Cocom), Batave Gemeenschappelijke Gemeenschapscommissie (GGC)) est entitas quae in Regione Bruxellana Capitali auctoritas habet quod attinet ad res "communitarias" dictas, e.g. valetudinaria vel auxilium individuis, si eae res manifeste uni inter communitates Flandricam Francicamve ascribi non possunt.
Cocom sicut auctoritas inferior (ut municipium vel provincia) agit, sed etiam potestatem legiferam habet quantum res communitariae nec communitates nec auctoritatem foederalem adscriptae sunt.
Institutum exsecutivum suum est Collegium Coniunctum cuius membri cum iure suffragii sunt rectionis Regionis Bruxellanae Capitalis duo ministri sermonis Batavi et duo ministri sermonis Francogallici. Etiam consulunt in colloquio, sed sine iure suffragii, unus minister rectionis Flandricae, unus minister rectionis Communitatis Francicae et minister praesidens rectionis Regionis Bruxellanae Capitalis.
Consilium legiferum suum est Conventus Coniunctus, id est legati parlamenti regionis Bruxellanae qui in gregibus linguisticis suffragium ferunt: aut maiores partes in ambobus gregibus aut maiores partes conventus ac tertiae partes in ambobus gregibus poscitur.
Nexus externus
| ||||||