Quantum redactiones paginae "Phalaris" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 14: Linea 14:
[[Categoria:Tyranni Graeci]]
[[Categoria:Tyranni Graeci]]
[[Categoria:Agrigentum]]
[[Categoria:Agrigentum]]
[[Categoria:Incolae Siciliae]]

Emendatio ex 12:42, 5 Martii 2019

Phalaris (Graece Φάλαρις) fuit tyrannus Graecus antiquus, tyrannus Acragantinus a 570 a.C.n. usque ad mortem. Tyranno Phalaride, inventor Perillus Atheniesis preclarum taurum aëneum creavit, appellatum "Taurum Phalaridis".

Vita

Incertum est quando Phalaridis natus est et variae sunt historiae de sua vita ante tyrannidem: Phalaris originis Rhodiae dicitur esse, sed etiam dicitur natus esse Astypaleae. Certe 570 a.C.n. Phalaris rerum potitus est et per sedecim annos Acragantem gubernavit. Phalaris tam ferox atque crudelis fuit quam eques et scriptor romanus Titus Pomponius Atticus creavit verbum "Phalarismum" (Graece Φαλαρισμός, quod "mores tyrannici" significat. Phalaride tyranno, inventor Perillus (seu Perilaus) Atheniensis strumentum executionis, appellatum taurum aëneum, creavit et praebuit hoc Phalaridi. Taurus aëneus in ventre ostiolum habebat: moriturus inebat et claudebatur et, accenso igne sub tormento, atrociter moriebatur, quia metallum calefactum ab igne eum assabat. Eiulatus viri conversi erant a tormento in sonos similes mugitibus taurorum. Sed Phalaris, obstupefactus, iussit Perillum ineare in tormento. Perillus ante suam mortem liberatus est sed, iubente tyranno Phalaride, pauco post ex rupe deiectus est. 554 a.C.n. seditio orta est in Acragantem contra Phalaridem et eum spoliatum regno atque occisum est. Phalaris dicitur periisse in ipso tauro aëneo, postea appellatum "Taurum Phalaridis."

Phalaris in litteris

Primus vir qui scripsit de Phalaride fuit Pindarus, poëta Graecus, in suum primum carmen Pythium. Scriptor Lucianus Samosatensis de Phalaride scripsit in libris "Phalaris I" atque "Phalaris II". Decimus Iunius Iuvenalis dixit de tyranno in suam octavam satyram.

Nexus interni