Quantum redactiones paginae "Gens Cornelia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
verba ex Cornelius (nomen) moveo
mNo edit summary
Linea 6: Linea 6:


Cognomina in hac gente usitata sunt [[Arvina]], [[Balbus]], [[Blasio]], [[Cethegus]], [[Cinna]], [[Cossus]], [[Dolabella]], [[Fronto]], [[Lentulus]], [[Maluginensis]], [[Scipio]], [[Sulla]].
Cognomina in hac gente usitata sunt [[Arvina]], [[Balbus]], [[Blasio]], [[Cethegus]], [[Cinna]], [[Cossus]], [[Dolabella]], [[Fronto]], [[Lentulus]], [[Maluginensis]], [[Scipio]], [[Sulla]].

== Notae ==
<references />


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==

Emendatio ex 18:24, 5 Maii 2018

Inscriptio Corneliorum.

Gens Cornelia fuit clara gens Romana, inter antiquissimas patriciarum gentium, quae obtinuit tertiam partem omnium consulatorum rei publicae. In gente Cornelia aderant familiae plebeiae et patriciae.

Iam saeculo ab urbe condita tertio fuit gens nobilis cumque aliis clarissimis gentibus affinitate vel adoptione coniuncta variisque cognominibus insignita. Paullatim deinde ita excrevit, ut "iam etiam collegium constitutum" fuerit, teste Cicerone.[1] Peculiare id sibi habuit, quod humatione, antiquissimo sepulturae genere, usa fuerit, ita ut "redd[a]tur [...] terrae corpus et [...] quasi operimento matris obduc[a]tur".[2] Tum denique in multas divisa est familias, ex quibus singulis viri excelluerunt, in cunctis pacis bellique artibus quam qui maxime insignes.

Cognomina in hac gente usitata sunt Arvina, Balbus, Blasio, Cethegus, Cinna, Cossus, Dolabella, Fronto, Lentulus, Maluginensis, Scipio, Sulla.

Notae

  1. Marcus Tullius Cicero, orationum deperditarum frr. 7.45. Cf. Appian. B. C. 1. 100. 469. μυρίων πλείους - Κορνηλίους et 1. 104. 489. οἱ κατὰ τὸ ἄστυ μύριοι Κορνήλιοι.
  2. Cicero, De legibus 2.56.

Nexus externi

Haec pagina verba incorporat ex Aegidii Forcellini Lexico Totius Latinitatis, 1775. Versio interretialis Onomasticon, s.v. "Cornelius".