Quantum redactiones paginae "Arthurus (rex)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Linea 14: Linea 14:


==Arthurus in cultura populari==
==Arthurus in cultura populari==
In cultura populari, nonnullae [[series televisiva|series televisivae]], [[pellicula]]e, [[liber|libri]], etc, sunt qui mythologiam Arthurianam agunt. Opera sunt quae mythologia aut solite aut laxe agunt.
Quia statum praeclarum habet, legendae Arthurianae in cultura populari maxime apparent. Multae [[series televisiva|series televisivae]], [[pellicula]]e, [[liber|libri]], etc, de legendis sunt, et opera aut solite aut laxe in eis condent.


==Nexus interni==
==Nexus interni==

Emendatio ex 22:39, 29 Augusti 2016

Imago Arthuri a Howard Pyle pictus ex editione 1903 The Story of King Arthur and His Knights.
Arthurus cum equitibus suis apud Mensam Rotundam in castello Camelot.

Arthurus[1] (seu Arturus,[2] Arturius,[3] vel Arthur[4]) est rex et miles legendarius mythologiae Britannicae. Exemplum est regis et in bello et in pace optimi, sed multi pro incerto habent an re vera vixerit necne. Rex castelli nomine Camelot fuit, ubi suos equites et magum Merlinum habebat, et eius regina erat Guenevera. Arthurus possedit ensem mirabilem, Caliburnum appellatum.

Arthurus floruisse dicitur saeculo VI, sed nomen Arthuri in nullo fonte historico eius saeculi legitur. Etiam Gildas, qui se natum praetendit eodem anno quo proelium ad montem Badonicum commissum sit, nomen ducis huius proelii omittit. Nennius autem, saeculo IX scribens, hoc proelium inter bella Arthuri nominat. Saeculis XI, XII, XIII multae mythistoriae de vita Arthuri scriptae sunt in Cambria, Francia, Anglia; id genus fabularum poetae Francici Matière de Bretagne appellabant,[5] scilicet "Res Britanniae".

Etiam titulus regis, a multis Arthuro datus, incertissimus est. In fontibus antiquissimis et praecipue Cambricis cognomen regis numquam gerit, sed potius dux bellorum et apud Cambros ameraudur ("imperator, id est dux militaris") appellatur.

Caliburnus

Caliburnus Arthuri ensis.
Si plus cognoscere vis, vide etiam Caliburnus.

Ensis legendarius regis Arthuri. Hodie statum praeclarum habet et saepe cum magice associata est. Tamen diversae versiones de sua origine et quomodo Arthurum is accipiebat sunt. Dicitur in Avalone excudebatur et ibi ad Arthurum a Domina Lacus data. Alium est Ensis in Petra, ab Arthuro extractus, Caliburnus est, sed plerumque scriptiones dicunt suos proprios sunt.

Arthurus in cultura populari

Quia statum praeclarum habet, legendae Arthurianae in cultura populari maxime apparent. Multae series televisivae, pelliculae, libri, etc, de legendis sunt, et opera aut solite aut laxe in eis condent.

Nexus interni

Statua regis Arthuri, a Petro Vischer sculpta.

Notae

Bibliographia

  • Breeze, Andrew (September 2015). "The Historical Arthur and Sixth-Century Scotland". Northern History. LII (2): 158–81.
  • Halsall, Guy (2013). Worlds of Arthur: Facts & Fictions of the Dark Ages. Oxford, Britanniarum Regnum: Oxford University Press. ISBN 978-0-19-870084-5.
  • Roger Sherman Loomis, ed., Arthurian Literature in the Middle Ages: a collaborative history (Oxonii: Clarendon Press, 1959. ISBN 0-19-811588-1) (Anglice)

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Arthurum spectant.