Quantum redactiones paginae "Jenseits von Gut und Böse" differant

E Vicipaedia
mNo edit summary
m Andrew Dalby movit paginam Ultra bonum et malum ad Jenseits von Gut und Böse praeter redirectionem: nisi versionem tituli Latinam apud fontem anteriorem reperimus, titulo originali utimur. Redirectio manet
(eadem)

Emendatio ex 12:51, 23 Martii 2016


Ultra bonum et malum. Anteloquium philosophiae futurorum (Germanice Jenseits von Gut und Böse - Vorspiel einer Philosophie der Zukunft) est opus Germanici philosophi Friderici Nietzsche, anno 1886 publicatum.

Liber vulgatur post Ita dixit Zarathustra et ante De Genealogia moralitatis, « quae explet et clarat » Ultra bonum et malum. Praefationem, partes novem et poëma, E summis montibus titulo, continet. Novem partes 296 aphorismis compositae sunt, forma quam Nietzsche praeferre solet. Operis titulus enuntiat immoralistico conspectu de moralitate deque moralibus praeceptis. Agitur de superare « fidem in oppositione virtutum » (aphorismus 2) quae, auctore putante, est praeiudicium metaphysicorum. Nietzsche philosophos, praecipue Christianos, dogmatismi accusat [1].

Notae

  1. Nietzsche: Par delà le bien et le mal (Analyse) in La-Philosophie.com (inspectus 22 Martii 2016) (Francogallice)

Bibliographia

  • Pierre Héber-Suffrin, Une lecture de Par-delà le bien et le mal: Anciennes et nouvelles valeurs chez Nietzsche, Ellipses, 1999.
  • Patrick Wotling, La Pensée du sous-sol. Statut et structure de la psychologie dans la philosophie de Nietzsche, Éditions Allia, 1999

Nexus externi

Vide etiam