Quantum redactiones paginae "Potus e radicibus" differant

E Vicipaedia
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 14 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q36275 sunt
(eadem)

Emendatio ex 21:27, 30 Ianuarii 2015

Cervisiae radicalis spumantis poculum.

Cervisia radicalis (Anglice: root beer) non est vera cervisia, sed potio dulcis et spumans Americana, praesertim parvulis, grata, nullo pacto inebrians, ex vanilla, cerasi cortice, glycyrrhiza, sarsaparillae radice, radice sassafrae, nuce muscato, aniso, mellaceo sacchari, et aliis concoctis, sed aliis cervisiis radicalibus alia praecepta. "Radicalis" dicitur causa radicum inter impensa, sed hodie raro fit e veris radicibus.

Aliae herbae quae nonnumquam cervisiis radicalibus adduntur sunt fructus pimentae, cortex betulae, coriandri semina, iuniperus, zingibera, gaultheria, lupulus, arctii radix, taraxaci radix, spica nardi, chimaphila, guaiacum, lindera, rumex, mel, trifolium, cinnamonum, zanthoxyli cortex, iucca, quillaia, triticum repens, et aliae substantiae.