Quantum redactiones paginae "Megalopolis" differant

Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
'''Megalopolis''' (Graece ''Magna Civitas'' = ''megalos'' magna, ''polis'' civitas) urbs in [[Arcadia]]/[[Graecia]] est. Incolae sive Megalopolitani sive Megalopolitae dicuntur. Quae urbs condita est circa annos [[371 a.C.n.|371]]/367 a.C.n. ab Arcadibus ex [[Maenalia]] et ex [[Parrhasia]] venientibus, ut caput fieret [[Foedus Arcadicum|Foederis Arcadici]]. Tunc enim [[Thebae (Boeotia)|Thebani]], quibus hegemonia in Graecia ex [[Epaminondas|Epaminondae]] victoriis contigerat, libertatem Arcadum a [[Sparta|Spartanorum]] inceptis tueri volebant, quos nuper [[Pugna Leuctrica|pugna Leuctrica]] vicerant. Itaque instigatores et fautores huius urbis condendae fuere.
==Praeclari cives==
*[[Philopoemen]], dux [[Foedus Achaicum|Foederis Achaici]].

Tabula navigationis