Quantum redactiones paginae "Genealogia" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 65 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q47307 sunt
m nova formula illarum 10,000 paginarum
Linea 17: Linea 17:
[[Categoria:Familia]]
[[Categoria:Familia]]
{{Link GA|de}}
{{Link GA|de}}

{{Myrias|Historia}}

Emendatio ex 18:23, 18 Maii 2014

Series avorum.

Genealogia (e verbis Graecis γενεά et λόγος) est generis descriptio, quae stemmatis ordinem, ductam per stirpium seriem, indicat, plerumque in forma tabellaria composita. Genealogiae hoc tempore in duas classes praecipue dividuntur: series avorum et series prolum. Prima, retrorsum respiciens, cuiusdam parentes, avos, proavos maioresque eorum sed non alios consanguineos complectitur. Secunda, prorsum intuens, cuiusdam generis auctoris posteros (quos ab aliquo ortos) recensit. Utraque classis vel agnationem tantum, h.e. familiam paterni generis, comprehendit vel omnes cognatos, maternos quoque.

Synonimi

Cognominati verbi vocabuli genealogiae sunt: tabula genealogica, sermo de origine generationis, index maiorum, generis descripta series, familiarum ordo, stemma, stemmatis ordo, stemmatis descriptio, generis recensio.

Progenies

Formula:Link GA