Quantum redactiones paginae "Ambrosius Theodosius Macrobius" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 22 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q313934 sunt
→‎Nexus externi: add World Digital Library manuscript
Linea 12: Linea 12:


== Nexus externi ==
== Nexus externi ==
* [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Macrobius/Saturnalia/home.html Macrobius: ''The Saturnalia''], latine, curante Ludovico von Jan (Lipsiae, 1852).
* [http://penelope.uchicago.edu/Thayer/E/Roman/Texts/Macrobius/Saturnalia/home.html Macrobius: ''The Saturnalia''], [[Latine]], curante Ludovico von Jan (Lipsiae, 1852).
*{{Cite book
| last = Macrobius
| first = Ambrosius Aurelius Theodosius
| title = Macrobii Theodosii Illustrissimi Saturnaliorum Libri VII
| publisher = World Digital Library.
| language = Latine
| date = 15th c.
| accessdate = 2014-02-28
| url = http://www.wdl.org/en/item/11612/
}}



{{DEFAULTSORT:Macrobius, Ambrosius Theodosius}}
{{DEFAULTSORT:Macrobius, Ambrosius Theodosius}}

Emendatio ex 23:34, 28 Februarii 2014

Macrobius opus Eustachio filio dat. Imago e copia Somnium Scipionis anni 1100

Ambrosius Theodosius Macrobius saeculo quarto exeunte quinto ineunte Romae vixit. Unus ex principibus civitatis litterarum studio clarus factus est. Scripsit enim Saturnaliorum libros, quorum maxima pars adhuc exstat de Vergilii poetae laudibus, necnon de iocis aut moribus veterum. Multa etiam de Calendario Romano inibi ac de cultu deorum meminit necnon de cibo potuque aut salubri aut noxio. Materiam huius operis ex Varrone, Aulo Gellio, Plutarcho praecipue sumpsit, sed convivialem sermonem induxit, cui praestantes homines Avienus, Praetextatus, Servius grammaticus, aliique multi interfuerunt. Exstant etiam Commentarii in Somnium Scipionis e Ciceronis de Republica excerptum et a Macrobio nobis ab iniuria temporum vindicatum.

Scriptis suis Macrobius religionem majorum servare frustra conatus est eo tempore quo imperatores Romani iamdudum Christiani facti essent. Itaque in praeteritis versatur rebus, non in praesentibus. De Christianis autem numquam aperte loquitur sed, ut imperator Iulianus Apostata aliquot ante annis, ostendere vult antiquos deos sub diversis appellationibus unum fuisse numen et priscam religionem homines ad excelsa honestaque perducere posse et Aeneidem Vergilii ad pueros instituendos potiorem esse Biblia Sacra Christianorum.

Opera

Nexus externi

Formula:Link FA