Quantum redactiones paginae "Claudius Rutilius Namatianus" differant

Jump to navigation Jump to search
== Vita ==
 
Nihil de ejus vita cognitum est nisi quæ ipse in poemate suo exposuit. Qui ex opulenta latissimis agris familia [[Tolosa]]e in [[Gallia Narbonensis|Gallia Narbonensi]] natus primum illic puerilem ætatem egit, deinde patrem [[Etruria|Etruriæ]] et [[Umbria|Umbriæ]] præsidem factum secutus est. Postquam autem in antiquis litteris Latinis penitus eruditus est, rem publicam ipse capessivit et comes sacrarum largitionum, deinde quæstor sacri palatii, tandem anno 414 [[Praefectus urbi Romae|præfectus Urbi]] factus est. Quo in tempore litteratissimis viris multum utebatur qui principi in consilio aderant. Cum vero altissimum dignitatis gradum obtineret, anno 417 extremo octobri mense in [[Gallia Narbonensis|Galliam Narbonensem]] redire constituit ut cognosceret quantum patrius fundus a [[Visigothi|Visigothis]], qui tum in Australem Galliam invasissent, vastatus esset. Hoc adeo iter, quod [[Roma]] ad patriam prope [[Tolosa]]m fecit, in poemate subtiliter narravit.
 
== Opus ==

Tabula navigationis