Quantum redactiones paginae "Fons principalis Ienensis" differant
Jump to navigation Jump to search
Summarium vacuum
'''== De situ et statu''' ==
[[Fasciculus:Fons.jpg|framed|right|''Fons principalis Ienensis'']]
Fons praeclarissimus haud procul ab urbe [[Iena]] situs sub radicibus collis, qui ab Velnica vico circiter milia passum duo abest. Quo ex fonte rivulus, qui Theodisce ''Pennickenbach'' nominatur, oritur.
'''== De rebus hoc loco gestis''' ==
Posteaquam foedus Smalcaldicum, quod dicitur, ictum est (anno 1530/31), Ioannes Fridericus elector Saxonicus partes ducum protestanticorum sequi constituit et opes copiis adiuvit. Cum autem ad urbem Molibergam ii, qui huic foederi se dedissent, cladem gravissimam accepissent (anno 1547), Ioannes Fridericus comprehensus et in vincula coniectus est. Annos autem quinque cum imperio tum libertate caruit. Cum catenis liberatus Ienam veniret, cives Ieneses et professores Academiae ei obviam ierunt, ut in pompa quadam celeberrima eum prosequerentur et amorem profiterentur. Qui ad fontem illum principem convenisse traduntur. Ioannes Stigelius, qui primus Academiae Ienensi praeerat, hoc epigramma elegantissimum composuit:<br /ref><brD. Ignasiak, Die Fürstenhäuser Thüringens in Sage und Geschichte, Bucha bei Jena 2000, 112–114.</ref>
''Fontis ad huius aquam frigus captabat in aestu''
:''Saxoniae Elector Mystaque, Christe, tuus.''
'''== De fontis refectione'''
Ducentis et octoginta annis post Antonius de Ziegesar, vir clarissimus Ienensis, fontem principalem iniquitate temporum afflictum refici iussit et hoc epigramma addidit:
''Principis hic fons est, fidei tutoris et artis,''
::MDCCCXXXII
D. Ignasiak, Die Fürstenhäuser Thüringens in Sage und Geschichte, Bucha bei Jena 2000, 112–114.
== litterae ==
79
recensiones
Tabula navigationis