Quantum redactiones paginae "Christophorus Gérard" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
mNo edit summary
Addbot (disputatio | conlationes)
m Addbot 1 nexus intervicos removet, quod nunc apud Vicidatam cum tessera d:q2966593 sunt
Linea 42: Linea 42:
[[Categoria:Nati 1962]]
[[Categoria:Nati 1962]]
[[Categoria:Homines vivi]]
[[Categoria:Homines vivi]]

[[fr:Christopher Gérard]]

Emendatio ex 01:32, 10 Martii 2013

Christophorus Gérard, natus anno 1962 Novi Eboraci, est scriptor natione Belga et etiam theologus et promotor religionis Iovialis.

Biographica

Primum sese dedit studio linguarum antiquarum latinae graecaeque in Universitate studiorum Bruxellensi.

Conditor commentariorum Antaios

Cupiens diem anniversarium millesimum secentesimum quo Imperator Romanus Theodosius Magnus cultum Religionemque Iovialem die 8° mensis novembris 392° abolevisset celebrare atque priscum cultum deorum denuo promovere et propagare condidit commentarios litterarios quibus titulus Antaios.

In hoc periodico praecipue de deis tam Europaeis quam Indicis tractabat, inter quos Mithras, deus invictus, praecipue honorabatur.

In suis scriptis conatur veterem religionem Europaeam et theologiam Iovialem promovere.

Sed non solum de rebus theologicis tractat etiam nonnullas fabellas Milesias in lucem prodiit.

Opera

  • Translatio et commentarii libri Imperatoris Iuliani cui titulus "Adversus Christicolas", Bruxellis, Ousia, 1995.
  • Parcours païen, (Via Iovialis) Lausannae, L’Âge d’Homme, 2000.
  • Edidit tres fabellas Milesias apud domum editoriam L’Âge d’Homme:
    • Le Songe d’Empédocle (Somnium Empedoclis) (pretio E. Martin honoratus)
    • Maugis
    • Porte Louise (Porta Ludoviciana)
  • Dossier H Vladimir Volkoff, edidit L'Âge d'Homme.
  • La Source pérenne, (Fons perennis) essai, edidit L'Âge d'Homme, 2007.
  • Aux Armes de Bruxelles, (Ad scutum Bruxellarum), brevis fabella Milesia, edidit L'Âge d'Homme, 2009.

Bibliographica

  • Jean Vernette, Le XXIème siècle sera mystique ou ne sera pas, PUF, Lutetiae Parisiorum, 2002.

Vide etiam

Nexus externi