Christophorus Gérard

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Wikidata Christophorus Gérard
Res apud Vicidata repertae:
Christophorus Gérard: imago
Nativitas: 7 Iulii 1962; Novum Eboracum
Patria: Belgica

Officium

Munus: scriptor, Interpres

Christophorus Gérard, natus anno 1962 Novi Eboraci, est scriptor natione Belga et etiam theologus et promotor religionis Iovialis.

Biographica[recensere | fontem recensere]

Primum sese dedit studio linguarum antiquarum latinae graecaeque in Universitate studiorum Bruxellensi.

Conditor commentariorum Antaios[recensere | fontem recensere]

Cupiens diem anniversarium millesimum secentesimum quo Imperator Romanus Theodosius Magnus cultum Religionemque Iovialem die 8° mensis novembris 392° abolevisset celebrare atque priscum cultum deorum denuo promovere et propagare condidit commentarios litterarios quibus titulus Antaios.

In hoc periodico praecipue de deis tam Europaeis quam Indicis tractabat, inter quos Mithras, deus invictus, praecipue honorabatur.

In suis scriptis conatur veterem religionem Europaeam et theologiam Iovialem promovere.

Sed non solum de rebus theologicis tractat etiam nonnullas fabellas Milesias in lucem prodiit.

Opera[recensere | fontem recensere]

  • Translatio et commentarii libri Imperatoris Iuliani cui titulus "Adversus Christicolas", Bruxellis, Ousia, 1995.
  • Parcours païen, (Via Iovialis) Lausannae, L’Âge d’Homme, 2000.
  • Edidit tres fabellas Milesias apud domum editoriam L’Âge d’Homme:
    • Le Songe d’Empédocle (Somnium Empedoclis) (pretio E. Martin honoratus)
    • Maugis
    • Porte Louise (Porta Ludoviciana)
  • Dossier H Vladimir Volkoff, edidit L'Âge d'Homme.
  • La Source pérenne, (Fons perennis) essai, edidit L'Âge d'Homme, 2007.
  • Aux Armes de Bruxelles, (Ad scutum Bruxellarum), brevis fabella Milesia, edidit L'Âge d'Homme, 2009.

Bibliographica[recensere | fontem recensere]

  • Jean Vernette, Le XXIème siècle sera mystique ou ne sera pas, PUF, Lutetiae Parisiorum, 2002.

Nexus interni

Nexus externi[recensere | fontem recensere]