Quantum redactiones paginae "La Marseillaise" differant
m r2.7.2+) (automaton mutat: hy:Մարսելյոզ→hy:Մարսելյեզ |
m automaton addit: hu:Franciaország himnusza |
||
Linea 69: | Linea 69: | ||
[[hr:Marseljeza]] |
[[hr:Marseljeza]] |
||
[[hsb:Marseillaise]] |
[[hsb:Marseillaise]] |
||
[[hu:Franciaország himnusza]] |
|||
[[hy:Մարսելյեզ]] |
[[hy:Մարսելյեզ]] |
||
[[ia:La Marseillaise]] |
[[ia:La Marseillaise]] |
Emendatio ex 23:21, 14 Februarii 2013
La Marseillaise ('[res] Massiliensis') est carmen nationale Franciae, a Claudio Iosepho Rouget de Lisle anno 1792 ad laudandas Res Novas Francicas compositum. Carmen a praesente Franciae constitutione carmen civitatis instituitur.
Melodia carminis etiam in overtura Exordio 1812 audita est.
Massiliense carmen
Eamus, patriae filii,
quia gloriae dies adventus est.
Cruentum enim tyrannorum vexillum adversus nos sublatum est.
Auditisne istos truces milites
in agris nostris mugientes,
qui usque ad complexum vestrum
ad filios coniugesque trucidandos veniunt?
Arma corripite, cives,
et cohortes vestras congregate!
Procedamus, procedamus,
ut corruptus sanguis
sulcos nostros irriget.
Quid ergo vult istud servorum pecus
traditorumque coniuratorumque regum?
Quibus istae turpes compedes,
ista vincula iam diu parata sunt?
Nobis Gallis, pro ! Quantus irae impetus
propter tantam contumeliam excitandus est!
De enim nobis ad vetustam servitudinem
reducendis cogitare audent!
Bibliographia
- Robert, Frédéric. 1989. La Marseillaise. Lutetiae. ISBN 2-11-081031-9.