Quantum redactiones paginae "Athenaeus Naucratites" differant

E Vicipaedia
No edit summary
m Neander movit paginam Athenaeus Naucratites ad Athenaeus (Naucratites): Athenaeus sine agnomine laudari solet
(eadem)

Emendatio ex 07:33, 21 Ianuarii 2013

Vide etiam paginam discretivam: Athenaeus (discretiva)

Editio Casauboni Deipnosophistarum anno 1657 reimpressa

Athenaeus Naucratites (Graece: Ἀθήναιος Nαυκρατίτης), scriptor Graecus, natus est Naucrati in Aegypto ante annum 200. Vita eius haud bene nota est. Opus notissimum, dialogus Deipnosophistae (Δειπνοσοφισταί Latine fere 'professores cenarum') inscriptus, praebet pauca quae de vita eius nunc frusta habemus. Hoc in dialogo, multae personae, celebrantes Romae festos dies quondam Parilia vocatos, permultas res disserunt: luxurias, victus, nexus amatorum, musicam, facetias, philologiam Graecam, sed praesertim illi quibus Athenaeus scripsit Deipnosophistae disserunt cibum, vinum, convivia. Nisi hoc Athenaei opus superesset, multa magni pretii cognita de temporibus antiquis amissa essent, et multi scriptores, quorum unus est Archestratus, ignoti essent. Liber tertius decimus multa utilia ad quaestiones amatorias praebet.

Opera

Nexus externi

Bibliographia

Si plus cognoscere vis, vide etiam Deipnosophistae.
  • David Braund, John Wilkins, edd., Athenaeus and his world: reading Greek culture in the Roman Empire. Iscae Dumnoniorum: University of Exeter Press, 2000. ISBN 0859896617