Quantum redactiones paginae "Baetulus" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 11: Linea 11:




[[Categoria:Religiones]]

[[Categoria:Religio Romana]]
[[Categoria:Religio Romana]]



Emendatio ex 12:46, 19 Septembris 2012

Aureus Heliogabali : ex altera parte baetulus Solis Invicti quadrigis solemniter vehitur.

In religionibus antiquis baetulus[1] (graece βαιτύλος) est lapis sacer in quo praesentiam divinam inesse putabant. Plerumque hi lapides e caelo in terram praecipitati erant - quas meteorites hodie vocamus - vel saltem fulmine icti : quocirca ab hominibus colebantur.

Exempli gratia baetulus fuit lapis niger deae Cybeles a Romanis ex Asia Minore in Palatium transvectus. Item lapis dei El Gabal - quem Latini tamquam Solem Invictum interpretati sunt - ab imperatore Heliogabalo ex Emesa secum Romam advectus et post mortem eius in Syriam reportatus.

In veteribus linguis Semiticis idem verbum sub forma bethel invenimus, per popularem etymologiam tamquam bît îli, id est domus dei, interpretata. Ita in Biblia Iacobus, postquam Deus in somnio ei apparuit, bethel eo ipso loco erigit lapidem in quo dormivit[2]. Nonnulli linguarum antiquarum periti putant hoc verbum a veteribus incolis litorum Mediterranei maris seorsum et in linguam Graecam et in linguas Semiticas traduxisse[3]. Alii bît ili veram etymologiam esse arbitrantur.

Idem baetulus in templo suo. Aeneus nummus Emesae percussus.

Notae

  1. Plinius Maior XXXVII,125.
  2. Genesis 28:10-19.
  3. Pierre Chantraine, Dictionnaire étymologique de la langue grecque, Parisiis, 1968.