Quantum redactiones paginae "Foederatio" differant
mNo edit summary |
m r2.6.4) (automaton addit: kk:Федерация |
||
Linea 45: | Linea 45: | ||
[[ja:連邦]] |
[[ja:連邦]] |
||
[[ka:ფედერაციული სახელმწიფო]] |
[[ka:ფედერაციული სახელმწიფო]] |
||
[[kk:Федерация]] |
|||
[[ko:연방제]] |
[[ko:연방제]] |
||
[[ku:Federasyon]] |
[[ku:Federasyon]] |
Emendatio ex 00:39, 24 Augusti 2011
Foederatio sive Civitas Foederalis Civitas diversis entitatibus territorialibus autonomis composita est quae propriam gubernationem habent et generatim "civitates" nuncupantur. Regula generali, civitates ("foederatae civitates") quae se coniungunt ad foederationem ("Civitatem Foederalem") constituendam autonomae sunt, scilicet, potestatum praerogativarumque constitutione praestatarum seriem possident, quae unilateraliter a gubernatione centrali aboleri aut alterari nequiunt. Nihilominus, solum Civitas Foederalis suverena consideratur, quoque iuri internationali: plerumque, solum civitas foederalis personalitatem internationalem habet; civitates foederatae iure internationali solum secundum Civitatis Foederalis auctorizationem agnoscuntur.
Politicum systema quo variae civitates se ad Civitatem Foederalem coniungunt, sed quo singulae singulas autonomias servant foederalismum nuncupatur.
Civitatum foederalium exempla Argentina, Australia, Brasilia, Canada, Civitates Foederatae Americae, Germania, Helvetia, India, Malaesia, Mexicum, Nigeria, Phylarchiarum Arabicarum Confoederatio et Russia sunt.
De eo quod ad Civitatis formam attinet, foederationes a civitatibus unitariis et confoederationibus distinguuntur.