Quantum redactiones paginae "Sardanapalus moriturus (Delacroix)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens 'thumb|upright=2|[[Eugenius Delacroix|Eugenii Delacroix "Sardanapalus moriturus"]] "'''Sardanapalus moriturus'...'
(eadem)

Emendatio ex 12:16, 28 Iunii 2011

Eugenii Delacroix "Sardanapalus moriturus"

"Sardanapalus moriturus" (sed titulo vernaculari La mort de Sardanapale) est tabula anno 1827 ab Eugenio Delacroix picta, hodie apud Museum Lupariense Lutetiae monstrata. Sardanapalum Assyriae regem depingit qui debellatus sibi mortem inferre statuit post destructionem divitiarum interfectionemque concubinarum. Fabula de morte Sardanapali a [[Diodorus Siculus|Diodoro Siculo narrata est; opus autem pictoris praecipue e ludo scaenico Sardanapalo Georgii Gordon Byron, anno 1821 scripto, demitur. E pictura inspirantur et cantata Hectoris Berlioz Mors Sardanapali, anno 1830 composita, et opera Francisci Liszt Sardanapale inter annos 1845 et 1852 composita sed nunquam perfecta.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Sardanapalum moriturum spectant.