Quantum redactiones paginae "Isaacius Comnenus (dominus Cypri)" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
No edit summary
Linea 26: Linea 26:
[[pl:Izaak Komnen (1155-1195 lub 1196)]]
[[pl:Izaak Komnen (1155-1195 lub 1196)]]
[[ru:Исаак Комнин (император Кипра)]]
[[ru:Исаак Комнин (император Кипра)]]
[[tr:İsaakios Komnenos (Kıbrıslı)]]

Emendatio ex 21:26, 14 Decembris 2010

Isaacius Comnenus, nomine nativo Isaacius Ducas (Graece Ἰσαάκιος Κομνηνός, Ἰσαάκιος Δούκας; natus inter annos fere 1155 et 1160; anno 1195 seu 1196 necatus) fuit nobilis Byzantinus, filius, ut creditur, Irenae Comnenae (Isaacii filiae) quem marito suo Camatero Ducae peperit. Anno 1185 se dominum insulae Cypri proclamavit; eodem anno, imperatore Andronico I interfecto, Isaacius sibi cognomen "Comnenus" affixit seque imperatorem esse praetendit.

Isaacius Comnenus in matrimonium duxit primum filiam (nomine hodie ignoto) Thori II domini Armenorum uxorisque eius Isabellae Edessanae. Uxor prima eo peperit filium, qui iuvenis mortuus est, et filiam nomine incerto, multis nuncupatione "Domnicella Cypri" praeclaram. Isaacius postea duxit uxorem alteram, origine incerto sed fortasse filiam Guillelmi I regis Siciliae.

Nexus externi

  • "Isaakios Dukas" e Medieval Lands (situs a Carolo Cawley elaboratus apud FMG); uxor prima et uxor altera ibidem
  • Vita brevis (Anglice)

Bibliographia

  • K. Varzos, Η γενεαλογία των Κομνηνών (2 voll. Thessalonicae, 1984 1A 1B 2) no. 229