Quantum redactiones paginae "Fridericus Cassebohm" differant

E Vicipaedia
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens ''''Fridericus Georgius Carolus''' (Theod. ''Friedrich Georg Carl'') '''Cassebohm''' (natus 13 Februarii 1872 oppido ''Ovelgönne'' (Oldenburgum), mortuus [[15 N...'
 
Linea 20: Linea 20:
[[Categoria:Mortui 1951]]
[[Categoria:Mortui 1951]]


{{de:Friedrich Cassebohm]]
[[de:Friedrich Cassebohm]]

Emendatio ex 07:25, 15 Iunii 2010

Fridericus Georgius Carolus (Theod. Friedrich Georg Carl) Cassebohm (natus 13 Februarii 1872 oppido Ovelgönne (Oldenburgum), mortuus 15 Novembris 1951 Oldenburgi) vir publicus Germaniae fuit.

Iuventus et munus

Pater eius veterinarius fuit, ipse post maturitatem oppido Birkenfeld, quae tum ad Magnum Ducatum Oldenburgi pertinuit, adeptam, annis 1891 - 1895 Berolini, Friburgi Gottingaeque iurisprudentiae stuebat et primam atque secundam probationem accepit. Tum Oldenburgi minister publicus atque delator laborabat. Annis 1914 - 1916 Bello Orbis Terrarum I miles conscriptus interfuit. Deinde iterum minister publicus fuit et ab anno 1927 praeses administrationis (Regierungspräsident) in oppido Eutin (Holsatia) erat, quod tum etiam ad Oldenburgum pertinuit.

Cursus honorum

Postquam 13 Iulii 1930 Eugenius de Finckh praeses ministrorum Oldenburgi mortuus est, Cassebohm 14 Novembris 1930 eius successor electus est. Cum Nazistae anno 1932 suffragio maioritatem legatorum senatus terrae adepti essent, Cassebohm de magistratu se recessit.

Nexus externi