Eugenius de Finckh

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Eugenius Alexander Gustavus Fridericus Carolus Aemilius (Theod. Eugen Alexander Gustav Fritz Karl Emil) de Finckh (natus 27 Martii 1860 in oppido Varel (Oldenburgum), mortuus Sancti Blasii 13 Iulii 1930) minister publicus et praeses ministrorum Oldenburgi fuit.

Iuventus et munus[recensere | fontem recensere]

Finckh anno 1877 maturitatem adeptus est et deinde iurisprudentiae studebat. Ab anno 1885 minister publicus Oldenburgi Magni Ducati et ab anno 1890 iudex oppido Brake (Oldenburgum) erat. Anno 1898 iudex superior Oldenburgi erat et ab anno 1900 consiliarius administerii Oldenburgensis.

Cursus honorum[recensere | fontem recensere]

Finckh, qui nullius factionis sodalis erat, anno 1904 praeses consilii Ecclesiae Evangelicae Oldenburgi electus est et ad annum 1920 mansit. A die 17 Aprilis 1923 ad mortem praeses ministrorum Oldenburgi fuit.

Nexus externi[recensere | fontem recensere]