Souad Sbai

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search

Souad Sbai (nata in Settat, urbe Marocana, die 5 Februarii 1961) est diurnaria et rerum politicarum perita ex Maroco oriunda, quae anno 1981 civitatem Italicam adepta est. Comitiis Italicis parlamentariis diebus 13 ac 14 Aprilis 2008 habitis delegata Camerae Deputatorum (Italice Camera dei Deputati) electa est in grege Populi Libertatis.

Souad Sbai est etiam dux commentarii menstrui Arabice scripti Al Maghrebiya nomine et, praesidens consociationis mulierum Marocanarum in Italia degentium, iuribus defendendis ac vitae meliorandae feminarum Marocanarum necnon peregrinarum aliunde oriundarum, quae in Italia habitant, praecipuam operam navat.

David's face Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!