Societas Agathopaedum

E Vicipaedia
Jump to navigation Jump to search
Pentastigma, signum Agathopaedum.
Insignia heraldica Societatis Agathopaedum.

Societas Pantechnica et Palingenesica Agathopaedum usualiter Societas Agathopaedum nuncupata, est societas secreta, festiva et erudita, condita Bruxellis die 24 Septembris 1846 a viro docto Antonio Schayes ad perpetuandum collegium Agathopaedum quod extabat iam a saeculo XVmo.

Societas Agathopaedum colit non solum eruditionem sed etiam artem culinariam et facetias.

Insigne[recensere | fontem recensere]

Signum Agathopaedum nuncupatur pentastigma.

Sodales[recensere | fontem recensere]

Usque ad tempora nostra multi eruditi erant et sunt Agathopaedes praesertim in Belgica.

Unusquisque sodalis post initiationem accipit cognomen cuiusdam bestiae edulis aut animalis e Romancia Rainardi Vulpis desumpti.